{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.58.14-24","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.58.14-24","ref":"2.58.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.58.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.58.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.58.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":193,"text":"et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc loco nihil aliud nobis præcipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in mcliorem portem interpretemur. Quod enim scriptum est, Ex fructibus eorum cognoscetis eoa, de manifestis dictum est, quae non possuat bono animo fieri: sicut sunt stupra, vel blasphemiæ, vel furta, vel ebriositates, et si qua sunt talia, de quibus nobis judicare permittitur, dicente Apostolo, Quid enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iia qui intus sunt vos judicatis (I Cor. v, 12)? De genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine vilio concupiscentiae quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibct idem apostolus judicaricos qui carnibus vescebantur et vinum bibebant, ab eis qui se ab hujusmodi alimentis temperabant: Qtd manducat, inquit, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Ibi etiam ait: Tu quis es, qui judices alienum servum? domino suo stat, aut cadit (Rom. XIV, 3, 4). De talibus enim rebus quæ possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamvis possint etiam non bono, volebant illi cum homincs essent, in occulta cordis ferrc sententiam, de quibus solus Deus judicat.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.58.1-13","label":"2.58.1 to 2.58.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.58.1"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.60","label":"Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.60"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}