{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.69","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.69","ref":"2.69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.69.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":214,"text":"Quod autem ait, Conversi disrumpant vos, non ait, ipsas margaritas disrumpant. Illas enim conculcando, etiam cum convertuntur ut adhuc aliquid audiant, disrumpunt tamen eum a quo jam missas margaritas conculcaverunt. Non enim facile inveneris quid gratum ei esse possit, qui margaritas calcaverit, id est, cum magno labore divina iuventa contempserit. Qui autem tales docet quomodo non disrumpatur iudignando et stomachando, non video. Utrumque autem animal immundum est, et canis et porcus. Cavendum est ergo ne quid aperiatur ei qui non capH: melius enim quaerit quod clausum est, quam id quod apertum est aut infestat aut negligit. Neque vero alia causa reperitur cur ea quae manifesta ei magna sunt, non accipiant1 praeter odium et contemptum, quorum propter unum canes, propter alterum porci nominati sunt. Quae tamen omnis immunditia rerum temporalium dilectione concipitur, id est, dilectione hujus sæculi, cui jubemur renuntiare ut mundi esse possimus. Qui ergo mundum et simplex cor habere appetit, noM debet sibi reus videri, si aliquid occultat v quod ille qui occultat, capere non potest. Nec ex eo arbitrandum est licere mentiri non enim est consequens ut cum verum occultatur, falsum dicatur. Agendum ergo primum est ut impedimenta detrahantur, quibus efficitur ut non Capiat; quia utique si propter bordes non capit, mundandus est vcl verbo vel opere, quantum fieri a nobis potest.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.68","label":"Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.68"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.70.1-12","label":"2.70.1 to 2.70.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.70.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}