{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.81","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.81","ref":"2.81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.81.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":367,"text":"Qni sunt ergo fructus quibus inventis cognoscamus arborem malam, dicit Apostolus: « Manifesta autem suut opera carnis, quæ sunt fornicationes, immunditiæ, luxuriæ, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, xmulaliones, animositates, dissensiones, hæreses, sectæ3, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quæ prædico vobis, sicut pra'dixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Et qui sunt fructus per quos cognoscamus arborem bonam, idem ipse consequenter dicit: Fruclus autem Spiritus est charitas, gnudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. v, 49-23). Sane sciendum est, hic gaudium proprio positum; mali enim homines non gaudere, sed gestire dicuntur proprie: sicut superius diximus voluntatem proprie positam, quam non habent mali, ubi dictum est, Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, luec et vos facite illis. Ex ista proprietate verbi, qua gaudium non dicitur nisi in bonis, cHam propheta loquitur, dicens: Non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. LVII, 21, sec. LXX). Ite quoque posita est fides, uon quæcumque utique, sed vera fides: et caetera quæ hic posita sunt, habent quasdam imagines suas in malis hominibus et deceptoribus; ut omirino fallant, nisi quisque jam mundum oculum et simplicem habuerit, quo ista cognoscat. Optimo itaque ordine primo actum est de mundando oculo. et deinde dicta sunt quae caverentur. CAPUT XXV.- 82. Sed quoniam quaatvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, uon potest tamen cor alterius intueri; quæcumque in factis vel dictis apparere nou potuorint, tentationibus aperiuntur. Tentatio autem duplex est; aut in spe adipiscendi aliquod commodum temporale, aut in terrore amittendi. Et maxime cavendum est ne tendentes ad sapientiam, quae in solo Christo inveniri potest, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (Coloss. II, 3); cavendum ergo est, nc ipso Christi nomine ab hæreticis vcl qnibuslibet male intelligentibus et sæculi hujus amatoribus decipiamur. Nam ideo sequitur, et monet, dicens, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum: ne putemus ad illos fructus jam perlinere, si quis Domino nostro dicat, Domine, Domine; et ex eo nobis arbor bona videatur. Sed illi sunt fructus, facere voluntatem Patris qui est in cœlis, cujus faciendae seipsum exemplum praebere dignatus est.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.80","label":"Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.80"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.83","label":"Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.83"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}