{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1030-1046","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1030-1046","ref":"2.1030","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1030","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1030","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1030.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":281,"text":"ita nullum sit momentum, quo præsentem non habeat eum in memoria. Et ideo mihi juste videtur dictum, nostrum interiorem hominem esse imaginem Dei. (a) Nunc vero de similitudine aliqua dicamus. Nam sicut Dens creator. qui hominem ad imaginem suam creavit (Gen. i, 27), est charitas, banus et justus, patiens et mitis, mundus et niisericors, et cætera sanctarum virtutum insignia quæ de eo leguntur: ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors. Quas virtutes quanto plus quisque in se ipso habet, tanto propior est Deo, et majorem sui Creatoris gerit similitudinem. Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum et diverticula malorum ab hac nobilissima sui Conditoris similitudine degener aberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est, Homo cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13), etc. Quis major honor esse potuit homini, quam ut ad similitudinem sui Conditoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus et Conditor, de quo legitur, Dominus regnavit, decorem indutus eat (Psal. xcn, i j; id est, omnium virtutum splendore et totius bonitatis decore ornatus 1 Vel quod majus bomini potest esse dedecus aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui Conditoris amissa, ad informem et irrationalem brutorum jumentorumque similitudinem dilabatur? Quapropter quisque diligentius attendat primæ conditionis suæ excellenliam, et vcnerandam sanctae Trinitatis in se ipso imaginem agnoscat, honoremque divinæ similitudinis, ad quam creatus est, nobilitate morum, exercitatione virtutum, dignitate meritorum habere contendat: ut quando apparebit qualis sit, tunc similis ei appareat, qui mirabiliter eum ad similitudinem suam in primo nomine condidit, mirabiliusque in secundo; id est, in se ipso reformavit. CAPUT XXXVI. Comparatio animæ cum Deo. (b) Magna convenientia est inter Deum et animam.","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1013-1029","label":"2.1013 to 2.1029","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1013","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1013"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1047-1065","label":"2.1047 to 2.1065","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1047","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1047"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}