{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1233-1249","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1233-1249","ref":"2.1233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1233.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":275,"text":"pro illa agens, cum ista quiescens. Res vero corporeae post primam sui creationem novæ nulłæ creantur, sed simul in exordio conditum temporali formatione propagantur. Animæ autem Bon simul essentialiter factæ sunt, sed pro natura consimili,.qna ad imagincm et similitudinem Dei fiunt, et simul factæ reputantur, et non simul editæ judicanlur: non simul edite pro essentia, sed simul factæ pro compari forma ad imaginem et similitudinem Dei praerogata. Caro de carne generando traducitur, sed spiritus de spiritu minime propagatur. Certum tenemus quia caro contracta de carne per legein concupiscentiæ, quam cito vivilicaiur, originalis culpa: vinculo premitur, ejusque affectionibus anima, qu:e carnem vivificat, aggravatur. Sub hoc peccati vinculo demerguntur parvuli, qui sine remedio baptismi moriuntur. Habent enim originale peccatum. non per animam I sed per carnem utique contractum, animæque refusum. Carni namque ita unitur anima, ut cum carne sit una persona. Fit enim auctore Deo anima et caro unum iudividuum, unus horno: unde salva naturæ utriusque proprietate adjicitur carni quod animæ cst, et animæ quod carnis est; pro ullitate personæ, non pro diversitate naturæ. Quod igitur ibidem singulis est proprium, commune lit amborum; proprium pro natura, commune pro persona. Exinde lit anima originali culpæ obnoxia, quam caro contrahit, ct animæ refundit, cum qua unita est in persona, licet divisa sit in natura. Ea propter necesse cst parvulum, dum vivit, Christi Sacramento renovari, IIC obsit ejus animx socictas carnis peccati, qua gravatur etiam corpore exuta, nisi dum in corpore vivit, salutari fuerit remedio expiata. Currant igitur adulti, currant pro se ipsis; impendant etiam parvulis Sacramenta fidei, suscipiant Christi fidem cum Sacramentis, ut parvulos in Christo renalos fides Ecclesiæ tucatur, et adultos cum Sacramentis opera fidei comitentur.","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1206-1232","label":"2.1206 to 2.1232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1206"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1250-1274","label":"2.1250 to 2.1274","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1250"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}