{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.2057-2081","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.2057-2081","ref":"2.2057","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2057","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2057","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2057.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":283,"text":"Si potestas; introihunt in potentias Domini (Psal. LXX, 46), et omnipotentes erunt suæ voluntatis, ut Heus suae. Nam sicut poterit Deus quod volet pcr se ipsum, ita poterunt illi quod volent per illum. Quia sicut illi non aliud volent quam quod ille, ita quidquid illi volent, ille volet; ct quod ille volet, non poterit non es<e. Si honor et divitiie; Deus suos servos bonos et lideles super multa constituet (Matth. xxv, 23); imo filii Dei et dii vocabuntur, et erunt: ct ubi erit Filius ejus, ibi erunt et illi (Joan. xvii, 24), hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Si vera securitas; certe ita certi erunt, nunquam ista vel potius istud bonum sihi defuturum, sicut certi erunt nec se sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum t. Gaudium vero quale aut quantum, ubi tale ac tautum bonum invenitur? Cor humanum, cor indigens, cor expertum ærumnas, imo obrutum ærumnis, quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut te ipsum diligeres, camdem beatitudinem hahcret, duplicaretur gaudium tuum; quia non minus gauderes pro eo, quam pro te ipso. Si vero duo vel tres vcl multo plures haberent idipsum, tantumdem pro siugulis, quantum pro te ipso gauderes. si singulos sicut te ipsum amares. Ergo in illa perfecta charitate innumerabiliumbeatorum Angelorumet hominum, uti nullus minus diliget alium quam se ipsum, crit gaudium innumerabile 1. Si ergo cor hominis de tanto suo bono VIX capiet gaudium suum; quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum in illa perfecta felicitale? ubi sicut unusquisque plus amabit sine comparatione Deum, quant se ipsum, et omnes alios secum;","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.2010-2056","label":"2.2010 to 2.2056","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2010","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2010"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.2082-2109","label":"2.2082 to 2.2109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2082","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.2082"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}