{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.213-237","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.213-237","ref":"2.213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.213.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":279,"text":"IV, 23); id est, mente, nihil enim aliud est spiritus mentis, quam mens: sicut corpus carnis, nihil aliud est quam caro. CAPUT XI. Mens unde dicta. Differunt sensus et imaginatio. Dimensio animce. Sapientia. Prudentia. (a) Mens autem dicitur a μήνη. Μήνη autem Græce, la- Line dicitur luna. Et sicut luna crescit et decrescit, et varia vicissiludinc mutatur, in id tamen quod fuit quadam perfecta novitate se restituit: sic mens nunc caput summis inserit, nunc decidit in infima, nunc sese referens sibi I, veris falsa rcdarguit; modo ad corporalia regenda deflectitur, indo æternis rationibus inspiciendis vel consulendis adhaerescit. Ratio siquidem est mentis aspectus quo honum et malum discernit, virtutes eligit, Deumque diligit. Mens universorum capax, et omnium rerum similitudine insignita, omnia esse dicitur naturali quadam pretentia et naturali dignitate. Idcirco invisibiles rerum causas per intelligentiam comprehendit, et visibiles actualium formas rer sensuum passiones colligit. Et sive per sensus:ul sensibilia exeat, sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat, rerum similitudines nd se ipsam trahit, pra:sentia cognoscit, absentia intelligit, ignota inquirit, ct in inveniis versatur. Rationale et intellectuale lumen, quo ratiocinamur, intelligimus et sapimus, mentem dicimus, quæ ita facta est ad imaginem Dei, ut nulia interposita natura ab ipsa veritate formetur. Mens enim ex eo dicta est quod emineat in anima: praestantior siquidem vis animæ est, a qua procedit intelligentia. Pcr intelligentiam utique ipsam veritatem intelligit, per sapientiam diligit. Sapientia namque est amor boni sive sapor boni, a sapore siquidem dicitur. Mentis visio est intelligentia; gustus, sapientia est. Ilia contemplatur, ista delectatur. Cum ab inferioribus ad superiora volumus ascendere, prius occurrit nobis seusus, deinde imaginatio, postea ratio, intellectus ct intelligentia, et in summo est sapicntia. Summa namqno sapientia ipse Deus est.","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.191-212","label":"2.191 to 2.212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.191"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.238-255","label":"2.238 to 2.255","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.238"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}