{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.300-329","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.300-329","ref":"2.300","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.300","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.300.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":276,"text":"Ratio autem inde incipit, uude aliquid occurrii, quod nobis cum animalibus non sit commune. Quædam ergo sunt infra rationem, qua'dam juxta rationem, quædam supra rationem. Infra rationum sunt quae sensu percipimus, sicut dura et mollia, calida et frigida, candida et nigra, dulcia et amara. Juxta rationem sunt et pervia rationi, quæratione percipimus, sicut commoda et incommoda, vera et falsa, justa et injusta. Ratio siquidem est quidam animi motus, visum I mentis acuens, veraque a falsis distinguens. Supra rationem sunt quæ nec sensus docet, nec ratio persuadet, sed aut divina revelatione comprehenduntur, aut divinarum Scripturarum auctoritate creduntur, sicut Deum in unasubstantia trinum, cl in tribus personis substantialiter unum. Deus siquidem est rcrum universitas, ita quod nulla singnlarum: et ideo motibus rationis non subjacet, qnia ratio non est nisi de re aliqna. CAPUT XIII. Animæ definitio. Actiones. Simplicitas. Potentiæ. Vires (a). Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper in motu, bonæ malæque voluntatis capax: secundum benignitatem Creatoris atque secundum sui operis officium variis nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima, duni vegetat; spiritus, dum contemplatur: senus, dum sentit; animus, dum sapit; dum intelligit, mens; dum discernit, ratio; dum recordatur, memoria; dum consentit, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia,quemadmodum in nominibus; quoniam omnia ista una anima est: proprietates quidem diversæ, sed essentia una. In spiritu tamen et anima potest esse differentia; quia omnis anima est spiritus, sed non omnis spiritus eslanima. Anime duplices sunt actiones. Alio namque consilio erigitur ad Deum, atquo alio inclinatur ad carnem. Inclinatur autem sic. Cum sit subtilis cL invisibilis, videri non potest, sed per potentias suas se expendit et ostendit. Per concupiscibilitatem namque appetit, per irascibilitatem eontemnit, per rationalitatem inter utrumque discernit.","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.280-299","label":"2.280 to 2.299","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.280"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.330-360","label":"2.330 to 2.360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.330"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}