{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.421-439","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.421-439","ref":"2.421","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.421","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.421.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":284,"text":"Hæc est enim requies cordis nostri, cum in Dei amorc per desiderium figitur. Hæc cst vita cordis nostri, cum Deum suum contemplatur, et ipsa sua contemplatione suaviter reficitur. Et dulce est illi semper ad considerandum, quod ad amandum et laudandum semper cst suave. Nihil enim ad beatam vitam pra;stantius videtur, quam velut clausis carnalibus sensibus extra carnem mundumque effectum qucmpiam intra semetipsum converti, alienulnque effectum a mortalium cupiditatibus sibi soli et Deo loqui. CAPUT XV. Corpus qui ab anima regatur. Corporis compositio. Ex ejus temperie vei confusione quid sequatur. (u) Cum anima sit incorporea, per subtiliorem naturam corporis sui, id est, per ignem et aerem quæ in isto quoque mundo præcellentia sunt corpora, ct idco magis spiritui similiora, corpus administrat. Ista siquidem priora excipiunt nutus aninævivificantis, eoquod incorporeæ naturx sunt propinquiora quam humor et terra, ut ad corum proximum ministerium tola moles administretur. Nullus sinc bis duobus vel in corpore sensus est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Ignis enim ct aer, quælevia sunt, movent aquam et terram quae gravia sunt. Quapropter corpora etiam post animæ abscesgum moveri videmus; quia ignis et aer, quae duo per animæ præsentiam tenentur in corpore terreno ct humido, ut omnium quatuor fiat temperatio, post ejusdcm animae abscessum ad superna evadunt ac sese expediunt. Corporis autem compositio sic fit. Corpus constat ex officialibus membris, oflicialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis; ct nihil horum est anima, sed in istis tanquam in organis agit, et per haec consulit corpori, et huic vitae in qua factus est homo in aniinam viventem. Quæ cum temperata et ordinata fuerint, congruunt vivificationi, et nunquam recedit aninia. Si vero distemperata et confusa fuerint, invita recedit anima, secum trahens omnia;","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.402-420","label":"2.402 to 2.420","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.402"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.440-460","label":"2.440 to 2.460","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.440"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}