{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.69-86","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.69-86","ref":"2.69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.69.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":279,"text":"Dicitur namque sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia. Et hæc omnia in anima nibil aliud sunt, quam ipsa, aliæ et aliae inter se proprietates propter varia exercitia, sed una essentia rationis et una anima: proprietates quidem diversæ, sed essentia una: secundum exercitia, multa sunt; secundum essentiam vero, unum sunt in anima et idem quod ipsa. Et sicut mundus iste visibilis quinquepartiLa quadam distinctione est ordinatus; terra scilicet, aqua, acre, et æthere, sive firmamento, ip oque supremo cælo, quod empyreum vorant: sic animæ in mundo sui corporis peregrinanti quinque progressus sunt ad saplentiam; sensus scilicct, imaginatio, ratio, inielleclus, et intelligentia. Quinque enim progressionibus rationalitas exercetur ad sapientiam, et quatuor affectibus ad charitatem: quatenus novem istis progressionibus in semetipa proficiens anima, sensu et affectu, quaternis quibusdam pedibus, quae spiritu vivit, spiritu ambulet usque ad Cherubim et Seraphim, id est, usque ad plenitudinem scientiæ, et regnum I charitatis, habeatque anima per exercitium virtutes, quarum facultates habet per naturam. CAPUT V. Collatio virtutum anima cum choris angelorum. (n) Et hos progressus nominibus et ordinibus Angelorum comparare prudenti Icetorl relinquo. Facile siquidem erit ci, si sciat aptare sensum qui primus animae nuntius est, Angelis qui nuntii vo cantur; imaginationem Archangelis, quæ plura quant sensus percipit; timorem Virtutibus, dolorem Potestatibus. Qui enim metu suppliciorum perterritus, ut dolore peccatorum compunetus, contemnit mundum et se ipsum, cum Virtutibus facit miracula, cum Potestatibus fugat dæmonia. Majus namque est contcmnere se ipsum, quam mundum, quem multi propter vanitatem contempserunt. Rationem assignamus Principatibus: nam sicut illi præsunt et principantursubjectis spiritibus, sic ratiosensibus atque affectibus. Amorem proximi sive gaudium Dominationibus: recto namque aliis dominantur qui omnes amant, et de prorectu omnium gaudent. Intellectum Thronis: Throni sedes dicuntur, quia in eis Deus sedet.","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.47-68","label":"2.47 to 2.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.47"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.87-108","label":"2.87 to 2.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.87"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}