{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.772-792","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.772-792","ref":"2.772","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.772","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.772","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.772.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":281,"text":"sive consolentur, sive terreantur; sicut unicuique vei præbenda ast misericordia, vel irroganda justitia, ab eo cui misericordiam et judicium non inaniter cantat Ecclesia (Psal. c, i). Ibi siquidem sunt spiritus defunctorum, ubi non vident, neque audiunt quat aguntur, aut eveniunt in ista vita bominibus. Ita tamen est eis cura de vivis quanquam quid agant omnino nesciant; quemadimodum cura est nobis de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus. Nesciunt quidem mortui quid hic agatur; sed dum hic agitur. Postea audire possunt ab ein qui hinc moriendo ad eos pergunt: non quidem omnino, sed quantum sinitur eis indicare et cos oportet audirc. Scire etiam possunt ab Angelis qui hic nobis præsto sunt, et animas nostras ad illos deferunt. Spiritu etiam Dei revelante cognoscere possunt quæ hic aguntur, et quae necessarium est eos noscere. Quidarn etiam ex mortuis ad vivos rapi possunt; non per propriam naturam, sed per divinam potentiam. Utrum tamcn ista fiant per corum praesentiam, aut per angelos suscipientes eorum personam, affirmare non audeo. Deus enim omnipotens, qui est ubique præsens, per angelica ministeria usquequaque diffusa potest præbere ista hominibus solatia, quibus in hujus vitæ miseria judicat esse præbenda. CAPUT XXX. Anima non crescit. Exuta carne ubi sit aut quid agate (a) Potentiæ animae alque virtutes longa exercitatione et successu temporum crescunt. Ipsa vcro anima nec crescit nec decrescit, sed aut imparilitate membrorum, aut humorum crassitudine et eorum corruptione præpedita, vires suas exercere non potest. Anima carne exuta vivit, videt, audit, et omnes sensus atque ingenia vivacitcr tenet, utpote pura, subtilis, cita, et perpetua. Et sicut Deus ubique in semetipso est, sic anima ubique quodam modo in semetipsa est: ac per hoc ibi est anima post corpus, ubi erat agens in corpore.","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.753-771","label":"2.753 to 2.771","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.753","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.753"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.793-813","label":"2.793 to 2.813","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.793","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.793"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}