{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.895-928","citation":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.895-928","ref":"2.895","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.895","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.895","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.895.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu Et Anima [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061a"},"verse":false,"words":276,"text":"Spiritum cor* poreum voco aerem, vel potius ignem, qui pra: sui subtilitate videri non potest, et corpora interius vegetando vivificat. Quædam autem vegetat tantum et non sensificat, sicut arbores, herbas et universa in terra germinantia. Quædam vegetat et sensificat, sicut omnia bruta animalia. In quibus quaedam lantum sensum habent, et imaginationem non habent; quædam sensum et imaginationem habe..... Cum itaque magis I sit sensificari, quam vegetari tantum; constat profecto hanc vim subtiliorem esse, ct ubi magis subtilis est, magis spiritus est. Magis siquidem incorporex naturae appropinquat, cum imaginationem format, quam cum sensum praestat. Nihil enin in corpore altius, vel spirituali naturae vicinius esse potest, quam id ubi post sensum vel supra sensum vis imaginandi concipitur, quod quidem in tantum sublime est, ut quidquid supra illud est, aliud nou sit quam ratio '. CAPUT XXXIV. Sensus. Memoria. Mens. Spiritus. Animus idem cum anima. Ratio. Qui anima se ad Deum erigat. Mira divisio animæ. Mens imago Dei. (n)Anima nominatur lotus homo interior, qua vivificatur, regitur ct continetur lutea illa massa, humectata succis, ne arefacta dissolvatur. Dum ergo vivificat corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scil, mens cst; dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat vel contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est. Nam inde sensus anima dicitur, pro iis quae sentit: unde et sententia nomen accepit. Habet etiam corpus quinque sensus, qui ex eo dicti sunt, quia per eos aniina tomum corpus sub. tilissimeagitat vigore sentiendi. Ita autem hæc omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit: pro efficientiis tamen causarum, diversa nomina anima sortita est. In essentia namque est simplex, in officiis multiplex. Memoria etiam mens est; unde et immcmores amentes dicimus.","prev":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.875-894","label":"2.875 to 2.894","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.875","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.875"},"next":{"citation":"De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.929-950","label":"2.929 to 2.950","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.929","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.929"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}