{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 14","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":138,"text":"Sed laudamus, inquiunt, et deum nostrae iustificationis auctorem in eo quod legem dedit, cuius intuitu nouerimus quemadmodum uiuere debeamus, nec audiunt quod legunt: quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram deo. potest enim fieri coram hominibus, non autem coram illo qui cordis ipsius et intimae uoluntatis inspector est, ubi uidet, etiamsi aliud faciat qui legem timet, quid tamen mallet facere, si liceret. ac ne quisquam putaret hic apostolum ea lege dixisse neminem iustificari, quae in sacramentis ueteribus multa continet figurata praecepta, unde etiam ipsa est circumcisio carnis, quam die octauo accipere paruuli iussi sunt, continuo subiunxit quam legem dixerit et ait: per legem enim cognitio peccati. illa igitur lex est, de qua postea dicit: peccatum non cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. nam quid est aliud per legem enim cognitio peccati?","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/13"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/15"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}