{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 15","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":387,"text":"Hic forte dicat humana illa praesumptio ignorans dei iustitiam et suam uolens constituere merito dixisse apostolum: quia ex lege nemo iustificabitur; ostendit enim tantummodo lex quid faciendum quidue cauendum sit, ut quod illa ostenderit uoluntas impleat ac sic homo iustificetur non per legis imperium, sed per liberum arbitrium. sed, o homo, adtende quid sequitur. nunc autem, inquit, sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. parumne insonat surdis? iustitia, inquit, dei manifestata est. hanc ignorant qui suam uolunt constituere, huic nolunt esse subiecti. iustitia, inquit, dei manifestata est —non dixit: 'iustitia hominis ucl iustitia propriae uoluntatis' — iustitia dei, non qua deus iustus est, sed qua induit hominem, cum iustificat impium. haec testificatur per legem et prophetas; huic quippe testimonium perhibent lex et prophetae: lex quidem hoc ipso, quod iubendo et minando et neminem iustificando satis indicat dono dei iustificari hominem per adiutorium spiritus, prophetae autem. quia id quod praedixerunt Christi impleuit aduentus. nam hinc sequitur et adiungit dicens: iustitia autem dei per fidem Iesu Christi, hoc est per fidem, qua creditur in Christum. sicut autem ista fides Christi dicta est non qua credit Christus, sic illa iustitia dei non qua iustus est deus. utrumque enim nostrum est; sed ideo dei et Christi dicitur, quod eius nobis largitate donatur. iustitia ergo dei sine lege non sine lege manifestata. quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata? sed iustitia dei sine lege est, quam deus per spiritum gratiae credenti confert sine adiutorio legis, hoc est non adiutus a lege, quando quidem per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad eius misericordiam per fidem confugiens sanaretur. de sapientia quippe eius dictum est, quod legem et misericordiam in lingua portet, legem scilicet, qua reos faciat superbos, misericordiam uero, qua iustificet humilatos. iustitia ergo dei per fidem IesuChristi in omnes qui credunt; non enim est distinctio. omnes enim peccauerunt et egent gloria dei, non gloria sua. quid enim habent, quod non acceperunt? si autem acceperunt, quid gloriantur, quasi non acceperint? egerit itaque gloria dei et uide quid sequatur: iustificati gratis per gratiam ipsius. non itaque iustificati per legem, non iustificati per propriam uoluntatem, sed iustificati gratis per gratiam ipsius; non quod sine uoluntate nostra fiat, sed uoluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia uoluntatem et sana uoluntas impleat legem non constituta sub lege nec indigeno lege.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/14"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/16"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}