{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 18","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":295,"text":"Quae cogitatio pium facit, quia pietas est uera sapientia — pietatem dico quam Graeci ϑεοσέβειαν uocant -; ipsa quippe commendata est, cum dictum est homini, quod in libro Iob logitur: ecce pietas est sapientia. ϑεοσέβεια porro, si ad uerbi originem latine expressam interpretaretur, dei cultus dici poterat, qui in hoc maxime constitutus est, ut anima ei non sit ingrata; unde et in ipso uerissimo et singulari sacrificio, domino deo nostro, agere gratias admonemur. erit autem ingrata, si quod illi ex deo est, sibi tribuerit praecipueque iustitiam, cuius operibus uelut propriis et uelut a semet ipsa sibimet partis non uulgariter tamquam ex diuitiis aut membrorum forma aut eloquentia ceterisque siue externis siue corporis siue animi bonis, quae habere etiam scelerati solent, sed tamquam de his quae proprie sunt bona bonorum quasi sapienter inflatur. quo uitio repulsi a diuinae stabilitate substantiae etiam magni quidam uiri ad idololatriae dedecus defluxerunt. unde idem apostolus in eadem epistola, in qua uehemens defensor est gratiae. cum se dixisset esse Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitorem et ideo quod ad ipsum pertineret, promptum esse et his qui Romae essent euangelizare: non enim confundor, inquit, de euangelio; uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. iustitia enim dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: iustus autem ex fide uiuit. haec est iustitia dei, quae in testamento uetere uelata in nouo reuelatur; quae ideo iustitia dei dicitur, quod inpertiendo eam iustos facit, sicut domini est salus, qua saluos facit. et haec est fides, ex qua et in quam reuelatur, ex fide scilicet annuntiantium in fidem oboedientium. qua fide Iesu Christi, id est quam nobis contulit Christus, credimus ex deo nobis esse pleniusque futurum esse quod iuste uiuimus. unde illi ea pietate, qua solus colendus est, gratias agimus.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/17"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/19"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}