{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 21.18-30","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 21.18-30","ref":"21.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/21.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/21.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/21.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":196,"text":"deinde subinfert unde nunc agimus: ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. lex ergo ista factorum ipsa est quae dicit: non concupisces, quia per illam cognitio peccati est. uolo igitur scire, si quis mihi dicere audeat, utrum lex fidei non dicat: non concupisces. si enim non dicit, quid causae est, cur non in ea positi securi atque inpune peccemus? hoc enim et illi putauerunt apostolum dicere, de quibus ait: et sicut dicunt nos quidam dicere, faciamus mala, ut ueniant bona, quorum iudiciumiustum est.siautemdicit etiam ipsa: non concupisces, sicut tam multa praecepta euangelica et apostolica testificari et clamare non cessant, quare lex factorum etiam ipsa non dicitur? neque enim quia non habet opera ueterum sacramentorum, circumcisionis uidelieet atque ceterorum, ideo non sunt opera quae habet in sacramentis suis huic iam tempori congruis. aut uero de operibus sacramentorum quaestio fuit, quando mentio legis ob hoc fiebat, quia per ipsam cognitio peccati est et ideo ex ea nemo iustificatur? unde non per illam exclusa est gloriatio, sed per legem fidei, ex qua iustus uiuit. sed numquid et per istam non fit cognitio peccati, cum et ipsa dicat: non concupisces?","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 21.1-17","label":"21.1 to 21.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/21.1"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/22"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}