{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 26","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":137,"text":"Apparet igitur litterae uetustatem, si desit nouitas spiritus, reos facere potius cognitione peccati quam liberare a peccato. unde et alibi scriptum est: qui apponit scientiam, apponit dolor e m, non quia ipsa lex malum est, sed quia mandatum bonum habet in littera demonstrante, non in adiuuante spiritu. quod mandatum si fit timore poenae, non amore iustitiae, seruiliter fit, non liberaliter et ideo nec fit. non enim fructus est bonus, qui de caritatis radice non surgit. porro autem si adsit fides, quae per dilectionem operatur, incipit condelectari legi dei secundum interiorem hominem, quae delectatio non litterae, sed spiritus donum est, etiamsi alia lex in membris adhuc repugnat legi mentis, donec in nouitatem, quae de die in diem in interiore homine augetur. tota uetustas mutata pertranseat liberante nos de corpore mortis huius gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/25"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/27"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}