{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 28","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":160,"text":"Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus domini, ibi libertas. hic autem spiritus dei, cuius dono iustificamur, quo fit in nobis ut non peccare delectet, ubi libertas est, sicut praeter hunc spiritum peccare delectat, ubi seruitus, a cuius operibus abstinendum, id est spiritaliter sabbatizandum, est, hic spiritus sanctus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, quae plenitudo legis est, etiam digitus dei in euangelio dicitur. unde quia et illae tabulae digito dei conscriptae sunt et digitus dei est spiritus dei, per quem sanctificamur, ut ex fide uiuentes per dilectionem bene operemur, quem non moueat ista congruentia ibidemque distantia? dies enim quinquaginta conputantur a celebratione 1'aschae, quae figurate occisione ouis per Moysen fieri praecepta est in significationem utique futurae dominicae passionis, usque ad diem, quo Moyses legem accepit in tabulis digito dei conscriptis; similiter ab occisione et resurrectione illius, qui sicut ouis ad immolandum ductus est, quinquaginta diebus conpletis congregatos in unum fideles digitus dei, hoc est spiritus sanctus, inpleuit.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/27"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/29"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}