{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 3","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":158,"text":"Proinde non multum molesti sunt et instandum est eis, ut, si possunt, ostendant ita esse qui dicunt uiuere hic hominem siue uixisse sine ullo omnino peccato. nam si testimonia scripturarum, quibus existimo definitum nullum hominum hic uiuentem, quamuis utatur libero arbitrio, inueniri sine peccato, sicuti est: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam n.on iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, et cetera talia quisquam docere potuerit aliter esse accipienda quam sonant et demonstrauerit aliquem uel aliquos sine ullo hic uixisse peccato, qui non ei non solum minime aduersatus, uerum etiam plurimum gratulatus fuerit, non mediocribus inuidentiae stimulis agitatur. quin etiam si nemo est aut fuit aut erit, quod magis credo, tali puritate perfectus et tamen esse aut fuisse aut fore defenditur et putatur, quantum ego iudicare possum, non multum erratur nec perniciose cum quadam quisque beniuolentia fallitur, si tamen qui hoc putat se ipsum talem esse non putet, nisi reuera ac liquido talem se esse perspexerit.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/2"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/4"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}