{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 34","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":309,"text":"Cum dixisset: non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua adprehendi manum eurum, ut eicerem eos de terra Aegypti, uide quid adiunxit: quia ipsi non perseuerauerunt in testamento meo. uitio eorum deputat. quod in testamento dei non permanserunt, ne lex, quam tunc acceperunt, culpanda uideatur.. ipsa est enim, quam non uenit Christus soluere, sed inplere, non tamen per eandem legem iustificatis impiis, sed per gratiam; hoc quippe agit uiuificans spiritus, sine quo littera occidit. s i enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conelusit scriptura omnia sub peccato, ut prom i ssio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. ex hac promissione, hoc est ex dei beneficio, ipsa lex inpletur, sine qua promissione praeuaricatores facit uel usque ad cffectum mali operis, si etiam repagula timoris concupiscentiae flamma transcenderit, uel certe in sola uoluntate, si timor poenae suauitatem libidinis uicerit. quod enim ait: conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus, ipsius conclusionis utilitas dicta est. nam 'conclusit' ad quos usus, nisi quemadmodum alibi dicit: prius autem quam ueniret fides, sub lege custodie b amur conclusi in cam fidem quae postea reuelata est? lex ergo data est, ut gratia quaereretur, gratia data est, ut lex inpleretur. neque enim suo uitio non inplebatur lex, sed uitio prudentiae carnis. quod uitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit; quod enim inpossibile crat legis, in quo infirmabatur per carnem, misit deus filium suum i 11 similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustitia legis inpleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secun dum spiritum. unde et in isto prophetico testimonio: consummabo, inquit, super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum. quid est consummabo nisi 'inplebo' non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, u t eicerem eos deterra Aegypti?","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/33"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/35"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}