{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 40","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":380,"text":"Quid ergo est 'omncs a minore usque ad maiorem eorum' nisi omnes pertinentes spiritaliter ad domum Israhel et ad domum Iuda, hoc est ad filios Isaac, ad semen Abrahae? ipsa est enim promissio, qua ei dictum est: in Isaac uocabitur tibi semen. non enim qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. promissionis autem uerbum hoc est: ad hoc tempus ueniam et erit Sarrae filius. non solum autem, sed et Rebecca ex ulto concubitu habens Isaac patris nostri. de nondum enim i m natis neque qui aliquid operati fuerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est e i quia maior seruiet minori. haec est domus Israhel uel domus Iuda propter Christum, qui uenit ex tribu Iuda, domus filiorum promissionis, hoc est non operum propriorum, sed beneficii dei. hoc enim deus promittit, quod ipse facit; non enim ipse promittit et alius facit, quod iam non est promittere, sed praedicere, ideo: non ex operibus, sed ex uocante, nc ipsorum sit, non dei, ne merces non inputetur secundum gratiam, sed secundum debitum atque ita gratia iam non sit gratia, cuius uehemens defensor est atque adsertor minimus apostolorum. qui plus omnibus illis laborauit, non ipse autem, sed gratia dei cum illo. omnes enim, inquit, agnoscent me, 'omncs': domus Israhel et domus luda. neque enim omnes qui ex Tsrahel, hi sunt Israhel, sed omnes quibus dicitur in psalmo Pro susceptione matutina, hoc est pro luce nona, testamenti scilicet noui: uniuersum semen Iacob, magnificate cum: timeat eum omne semen Israhel. uniuersum omnino semen, prorsus omne semen promissorum atque uocatorum, sed eorum, qui secundum propositum uocati sunt. quos enim praedestinauit, i 11 o s et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit: quos autem iustificauit, illos et glorificauit. ideo ex fide, ut secundum grati am firma sit promissio n 111 n i semini, non ei tantum quod ex leges est id est quod ex uetere testamento uenit ad nouum —, sed et ei quod ex fide est — non sibi praemissa lege, ex fide autem Abraham, idest imitatores fidei A bra h am—, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, quia patrem multarum gentium posui te. omnes ergo hi praedestinati, uocati, iustificati, glorificati cognoscent deum gratia testamenti noui a minore usque ad maiorem eorum.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/39"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/41"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}