{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 42","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":286,"text":"Illud tamen, quantum potes, diligenter adtende, quod tanto molimine conor ostendere, cum testamentum nouum propheta promitteret non secundum testamentum quod prius factum est populo Israhel ex Aegypto liberato, nihil eum de sacrificiorum uel quorumque sacramentorum commutatione dixisse, quamuis I't ipsa sine dubio fuerat secutura, sicut secutam uidemus, quod multis aliis locis eadem prophetica scriptura testatur, sed tantummodo istam commendasse distantiam, quod leges suas daturus esset deus in mentem eorum, qui pertinerent ad hoc testamentum, et eorum scripturus in cordibus — unde apostolus sumpsit non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus — sempiternamque mercedem iustificationis huius non terram de qua pulsi sunt Amorrei et Cethei et aliae gentes, quae ibi commemorantur, sed ipsum deum, cui adhaerere bonum est, ut bonum dei, quod diligunt, deus sit ipse quem diligunt, inter quem et homines nisi peccata non separant, quae non nisi per eandem gratiam dimittuntur. unde cum dixisset: omnes enim cognoscent me a minore usque ad maiorem eorum, mox addidit: quiapropitius ero iniquitati eorum et peccata eorum non memora or ultra. per legem ergo factorum dicit dominus: non concupisces, per legem fidei dicit dominus: sine me nihil potestis facere; agebat enim de bonis operibus, hoc est de palmitum fruetibus. cum igitur haec appareat distantia ueteris et noui testamenti, quod lex ibi in tabulis, hie in cordibus scribitur, ut quod ibi forinsecus terret, hic delectet intrinsecus, ibique fiat praeuaricator per occidentem litteram, hic dilector per uiuifieantem spiritum, non ideo dicendum est, quod deus adiuuet nos ad operandam iustitiam atque operetur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate, quia praeceptis iustitiae forinsecus insonat sensibus nostris, sed quia intrinsecus incrementum dat diffundendo caritatem in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/41"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/43"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}