{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 43","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":141,"text":"Videndum est autem quomodo dicat apostolus: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, ne uideatur non esse certa distantia noui testamenti, quod leges suas dominus in cordibus populi sui se scripturum esse promisit, quando quidem hoc gentes naturaliter habeant. pertractanda igitur haec quaestio, quae non mediocris exorta est. dicet enim aliquis: 'si deus hinc discernit a uetere testamento nouum. quod in uetere legem suam scripsit in tabulis, in nouo autem scripsit in cordibus, fideles noni testamenti unde discernuntur a gentibus, quae habent opus legis scriptum in cordibus suis, quo naturaliter quae legis sunt faciunt, quasi iam illo populo uetere potiores, qui legem accepit in tabulis, et nouo populo priores, cui hoc praestatur per testamentum nouum. quod his natura iam praestitit?'","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/42"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/44"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}