{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 47","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/47.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":177,"text":"Nec moueat, qoud naturaliter eos dixit quae legis sunt facere, non spiritu dei, non fide, non gratia. hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem dei, in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis. uitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia, propter quam deo dicitur: miserere mei, sana ani mam meam, quoniam peccaui tibi. proinde naturaliter homines quae legis sunt faciunt; qui enim hoc non faciunt, uitio suo 11011 faciunt. quo uitio lex dei est deleta de cordibus ac per hoc uitio sanato, cum illic scribitur, fiunt quae legis sunt naturaliter, non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura. per unum quippe hominem peccatum intrauit in mundum e t per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, i 11 quo omnes peccauerunt. et ideo quia non est distinctio, egent gloria dei iustificati gratis per gratiam ipsius. qua gratia in interiore homine renouato iustitia scribitur, quam culpa deleuerat, et haec misericordia super genus humanum per Iesum Christum dominum nostrum. unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/46"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 48.1-6","label":"48.1 to 48.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/48.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}