{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 48.1-6","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 48.1-6","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/48.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":287,"text":"Si autem hi, qui naturaliter quae legis sunt faciunt, nondum sunt habendi in numero eorum, quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum nec deum uerum ueraciter iusteque colentium quaedam tamen facta uel legimus uel nouimus uel audiuimus, quae secundum iustitiae regulam non solum uituperare non possumus, uerum etiam merito recteque laudamus — quamquam si discutiatur, quo fine fiant, uix inueniuntur quae iustitiae debitam laudem defensionemue mereantur. Verum tamen quia non usque adeo in anima humana imago dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea uelut liniamenta extrema remanserint — unde merito dici possit etiam in ipsa impietate uitae suae facere aliqua legis uel sapere, si hoc est quod dictum est, quia gentes quae legem non habent, hoc est legem dei, naturaliter quae legis sunt faciunt et quia huiusmodi homines ipsi sibi sunt lex et scriptum opus legis habent in cordibus suis, id est non omni modo deletum est, quod ibi per imaginem dei cum crearentur inpressum est —, etiam sic illa differentia non perturbabitur, qua distat a uetere testamentum nouum, eo quod per nonum scribitur lex dei in corde fidelium, quae per uetus in tabulis scripta est. hoc enim illic scribitur per renouationem, quod non omni modo deletum est per uetustatem. nam sicut ipsa imago dei renouatur in mente credentium per testamentum nouum, quam non penitus impietas aboleuerat — nam remanserat utique id quod anima hominis nisi rationalis esse non potest — ita etiam ibi lex dei non ex omni parte deleta per iniustitiam profecto scribitur renouata per gratiam. nec istam scriptionem, quae iustificatio est, poterat efficere in Iudaeis lex in tabulis scripta, sed solam praeuaricationem. nam et ipsi homines erant et uis illa naturae inerat eis, qua legitimum aliquid animal rationale d sentit et facit;","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/47"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 48.7-16","label":"48.7 to 48.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/48.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/48.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}