{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 50.28-36","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 50.28-36","ref":"50.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/50.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/50.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/50.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":172,"text":"finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. et adhuc dubitamus, quae sint opera legis, quibus homo non iustificatur, si ea tamquam sua crediderit sine adiutorio et dono dei, quod est ex fide Iesu Christi? et circumcisionem ceteraque talia suspicamur, quia etiam de his sacramentis aliis in locis talia quaedam leguntur? sed hic utique non circum cisionem tamquam suam iustitiam nolebant constituere, quia et ipsam deus praecipiendo constituit. nec de illis operibus hoc intellegi potest, de quibus dominus eis dicit: reicitis mandatum dei, ut traditiones uestras statuatis, quia persequens, inquit, legem iustitiae in legem non peruenit 1 srahel; non dixit 'persequens traditiones suas', id est 'consectans'. haec ergo sola distantia est, quia ipsum non concupisces et cetera mandata sancta et iusta sibi tribuebant. quae ut possit homo facere, deus operatur in homine per fidem Iesu Christi, qui finis est ad iustitiam omni credenti, id est cui per spiritum incorporatus factusque membrum eius potest quisque illo incrementum intrinsecus daute operari iustitiam. de cuius operibus etiam ipse dixit, quia sine me nihil potestis facere.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 50.1-27","label":"50.1 to 50.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/50.1"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 51","label":"51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/51"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}