{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 57","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/57.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":204,"text":"Sed consequens est paululum quaerere, utrum uoluntas illa qua credimus etiam ipsa dei donum sit an ex illo naturaliter insito libero adhibeatur arbitrio. si enim dixerimus eam non esse donum dei, metuendum est ne existimemus inuenisse nos aliquid, quod apostolo increpanti et dicenti: quid enim habes quod non accepisti? si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non eccepe r i s? respondere possimus: ecce habemus uoluntatem credendi. quam non accepimus, ecce ubi gloriamur, quod non acceperimus. si autem dixerimus etiam huiusmodi uoluntatem non esse nisi donum dei, rursus metuendum est, ne infideles atque impii non inmerito se ueluti iuste excusare uideantur ideo non credidisse, quod dare illis deus istam noluit uoluntatem. nam illud, quod dictum est: deus est enim qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate, iam gratiae est, quam fides inpetrat, ut possint esse hominis opera bona, quae operatur fides per dilectionem, quae diffunditur in corde per spiritum sanctum qui datus est nobis. sed credimus, ut inpetremus hanc gratiam, et utique uoluntate credimus: de hac quaeritur unde sit nobis. si natura, quare non omnibus, cum sit idem deus omnium creator? si dono dei, etiam hoc quare non omnibus, cum omnes homines uelit saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire ?","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 56.33-37","label":"56.33 to 56.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/56.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/56.33"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/58"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}