{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 62","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/62.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":297,"text":"Tu autem quid mihi proposueris et quid tam longo disputationis huius opere effecerimus aduerte. mouit te certe. quemadmodum dictum fuerit fieri posse, ut sit homo sine peccato. si uoluntas eius non desit ope adiuuante dinina, quamuis nemo tam perfectae iustitiae in hac uita fuerit uel sit uel futurus sit. sic enim hoc ipsum in illis prius ad te conscriptis libris proposui: 'si a me quaeratur', inquam, 'utrum homo sine peccato possit esse in hac uita. confitebor posse per dei gratiam et liberum eius arbitrium, ipsum quoque liberum arbitrium ad dei gratiam, hoc est ad dei dona, pertinere non ambigens. nec tantum ut sit, uerum ut bonum sit, id est ad facienda mandata domini conuertatur atque ita dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adiuuet etiam, ut possit fieri quod ostenderit'. tibi autem absurdum uisum est sine exemplo esse rem, quae fieri potest. hinc exorta est huius libri quaestio ac per hoc ad nos pertinebat ostendere fieri posse aliquid quamuis desit exemplum. hinc ex euangelio et ex lege quaedam posuimus in sermonis huius exordio, sicut de cameli transitu per foramen acus et de duodecim milibus legionum angelorum, qui potuerunt, si uellet, pugnare pro Christo, et de illis gentibus, quas deus dicit potuisse se a facie populi sui semel exterminare, quae omnia facta non sunt. his addi possunt etiam illa quae leguntur in libro Sapientiae, quam multa posset nona tormenta deus exerere in impios ad nutum sibi seruiente creatura, quae tamen non exeruit; potest et de monte illo, quem fides in mare transferret, quod tamen nusquam factum uel legimus uel audiuimus. quisquis enim horum aliquid deo dixerit esse inpossibile, uides quam desipiat quamque aduersus fidem scripturae eius loquatur. multa alia huiusmodi possunt occurrere uel legenti uel cogitanti, quae possibilia deo negare non possumus, quamuis eorum desit exemplum.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/61"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/63"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}