{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 65.9-18","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 65.9-18","ref":"65.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/65.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/65.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/65.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":242,"text":"uel linguam alicui, quae dicenda non essct. accommodet uel in ipso corde aliquid ita cogitet, ut mallet licitum quod male delectat et per praeceptum scitur inlicitum; etiam ista quippe consensio est ad peccatum, quae utique fieret, nisi poena terreret. tales iusti ex fide uiuentes non opus habent dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostr i s? falsumque esse conuincunt, quod scriptum est: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens ? et illud: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est ? et illud: quia non est homo qui non peccabit? et illud: quia non est iustus in terra qui faciet bonum et non peccabit utrumque enim hoc testimonium non de praeterito dicit, id est 'peccauit', sed de futuro, id est 'peccabit' — et si qua alia in haec sententiam sancta scriptura commemorat? sed quoniam haec falsa esse non possunt, illud esse consequens uideo, ut qualemlibet uel quantamlibet in hac uita potuerimus definire iustitiam, nullus in ea sit hominum qui nullum habeat omnino peccatum omnique homini sit necessarium dare ut detur illi, dimittere ut dimittatur illi et. si quid habet iustitia?, non de suo sibi esse praesumere, sed de gratia iustificantis dei et adhuc tamen ab illo esurire et sitire iustitiam, qui est panis uiuus et apud quem fons uitae, qui sic operatur iustificationem in sanctis suis in huius uitae temptatione laborantibus, ut tamen sit et quod petentibus largiter adiciat et quod confitentibus clementer ignoscat.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 65.1-8","label":"65.1 to 65.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/65.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/65.1"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 66","label":"66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/66"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}