{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Spiritu et Littera 9","citation":"Augustine, De Spiritu et Littera 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Spiritu et Littera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa062"},"verse":false,"words":281,"text":"Volens ergo apostolus commendare gratiam, quae per Iesum Christum omnibus gentibus uenit, ne Iudaei aduersus ceteras gentes de accepta lege se extollerent, posteaquam dixit peccatum et mortem per unum hominem intrasse in genus humanum et per unum hominem iustitiam et uitam aeternam, illum Adam, hunc Christum apertissime insinuans ait: lex autem subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia, ut quemadmodum regnauit peccatum in mortem sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam per Iesum Christum dominum nostrum. deinde opponens sibi ipsequaestionem: quid ergo dicemus? inquit, permanebimus in peccato, ut gratia abundet? absit. uidit enim a peruersis peruerse posse accipi quod dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia, tamquam dixerit propter abundantiam gratiae prodesse peccatum. hoc diluens respondit: absit atque subiecit: qui mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? hoc est: 'cum id praestiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud faciemus, si uiuemus in eo, nisi ut gratiae simus ingrati?' neque enim qui laudat beneficium medicinae prodesse morbos dicit et uulnera, a quibus illa hominem sanat, sed quanto maioribus medicina laudibus praedicatur, tanto magis uituperantur et horrentur uulnera et morbi, a quibus liberat quae ita laudatur. sic laus et praedicatio gratiae uituperatio et damnatio est delictorum. demonstranda enim fuerat homini foeditas languoris eius, cui contra iniquitatem suam nec praeceptum sanctum et bonum profuit, quo magis aucta est iniquitas quam minuta, quando quidem lex subintrauit, ut abundaret delictum, ut eo modo conuictus atque confusus uideret non tantum doctorem sibi esse necessarium, uerum etiam adiutorem deum, a quo eius itinera dirigantur, ne dominetur ei omnis iniquitas et confugiendo ad opem misericordiae sanetur atque ita ubi abundauit delictum superabundet gratia non peccantis merito, sed subuenientis auxilio.","prev":{"citation":"De Spiritu et Littera 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/8"},"next":{"citation":"De Spiritu et Littera 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-littera/10"},"credit":{"text":"Augustine, De Spiritu et Littera, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa062/stoa0040.stoa062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}