{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Substantia Dilectionis [Incertus] 7","citation":"Augustine, De Substantia Dilectionis [Incertus] 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus/7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Substantia Dilectionis [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061b"},"verse":false,"words":206,"text":"CAPUT VII. Quomodo comparanda. Fides navis in hujus mundi fluctibus. Unde ædificanda. Ut nutent promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam, universus iste mundus quasi quoddam diluvium est, eo quod oinnia qn:c in hoc mundo sunt, ad similitudinem aquæ incertis eventibus fluctuando decurrant. Vera autem fides, quæ non transitnria, sed æterna promittit, quasi a quibusdam fluctibus, sic a mundi hujus cupiditate in superna animum attollit: et portari quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non potest; qnia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed cjus desideriis per affectum non implicatur. Quisquis ergo æterna non credens, sola quae transeunt appetit, hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus, impetus aquae decurrentis secum trahit. Qui vero aeterna credens, transitoria diligit, hic juxta navem naufragium facit. Qui autem æterna bona et credit, et diligit, hic in navi positus, fluctuantis maris undas securus pertransit: et quia per desiderium fidei navem non transgreditur, jam quodam modo in fluctibus terrae stabilitatem imitatur. Primum ergo, si hoc mare magnum illæsi pertransire volumus, fabricemus navem, ut fidem integram habeamus; deinde navem lidei inhabitemus per charitatem, ut et credamus quod diligere debemus, et diligamus quod crediinus: sicque et lex Dei in corde nostro sit per rectæ fidei cognitionent, et cor nostrum in lege Dei sit per dilectionem.","prev":{"citation":"De Substantia Dilectionis [Incertus] 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus/6"},"next":{"citation":"De Substantia Dilectionis [Incertus] 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-substantia-dilectionis-incertus/8"},"credit":{"text":"Augustine, De Substantia Dilectionis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061b/stoa0040.stoa061b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}