{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 1.19.19-39","citation":"Augustine, De Trinitate 1.19.19-39","ref":"1.19.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"rum est in aeternum. Martha quippc sorore sua in necessitatis actione conversante, quamvis bona et utili, tamen, ctun requies successerit, transitura, ipsa requiescebat in verbo Domini. £t ideo Dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adjuvaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea ( Luc. x, 39-42 ). Non partem malam dixit quod agebat Martha; sed istam optimam quæ non auferetur. IlIa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione Deus erit omnia in omnibus; quia nibil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso illustrari perfruique sufficiet. Ideoque ille in quo Spiritus interpellat gemitibus inenarrahilibus (Rom. VIII, 26), Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitæ meæ, ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Contemplabimur enim Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, cum mediator Dei et hominum homo Christus Jesus tradidcrit regnum Den et Patri, ut jam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, Filius Dei et Filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est assumpta propter noa servi forma, subjectus sit ei qui illi subjecit omnia, et cui subjecit omnia; ut in quantum Deus est, cum illo nos subjectos habeat, in quantum sacerdos, nobiscum illi subjectus sit ( I Cor. xv, 24-28). Quapropter cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia homo potius in Filio * quam Filius in Patre: sicut caro animæ meæ, alia substantia est ad animam meam, quamvis in uno homine, quam anima alterius hominis ad animam meam. i I. Cum ergo tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum credentes ct viventes ex fide, pro quibus nunc mediator interpellat, perduxerit ad contempla.","prev":{"citation":"De Trinitate 1.19.1-18","label":"1.19.1 to 1.19.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 1.19.40-61","label":"1.19.40 to 1.19.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.19.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}