{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 1.2.18-41","citation":"Augustine, De Trinitate 1.2.18-41","ref":"1.2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.2.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":296,"text":"Qui enim opinatur Deum, verbi gratia, candidum vel rutilum, fallilur; sed tamen hæc inveniuntur in corpore. Rursus qui opinatur Deum nunc obliviscentem, nunc recordantem, vel si quid hujusmodi est, nihilominus in errore est; scd tamen hæc inveniuntur in animo. Qui autem putat ejus esse potentie Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est, sed nee spiritualis nec corporalis creatura: nulla enim omnino res cst quæ se ipsam gignat ut sit. Ut ergo ab hujusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta Scriptura parvulis congruens, nullius generis rerum verba vitavit, ex quibus quasi gradatim ad divina atque sublimia noster intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis ex rebus corporalibuS sumptis usa est, cum de Deo loqueretur; velut cum ait, In tegmine alarum tuarum protege me (Psal. xvi, 8). Et de spirituali creatura multa transtulit, quibus significaret illud quod ita non esset, sed ita dici opus esset; sicuti est, Ego sum Deus zelans (Exod. xx, 5); et, Poenitet me hominem fecisse (Gen. vi, 7). De rebus autem qua; omnino non sunt, non traxit aliqua vocabula, quibus vel (igurartt locutiones, vel spissaret1 ænigmata. Unde perniciosius et inanius evanescunt, qui tertio illo gcnere erroris a veritate secluduntus. huc suspicando de Deo, quod neque in ipso, neque in ulla creatura inveniri potest. Rebus enim quæ in creatura inveniuntur, solet Scriptura divina velut infantilia oblectamenta formare, quibus infirmorum ad quærenda superiora ct inferiora deserenda, pro suo modulo tanquam passibus moveretur affectus. Quæ vero proprie de Deo dicuntur, quæque in nulla creatura inveniuntur, raro ponit Scriptura divina; sicut illud quod dictum est ad Moysen, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Cum enim esse aliquo modo dicatur ei corpus et animus, nisi proprio quodam modo vellet intelligi, non iii utique diceret.","prev":{"citation":"De Trinitate 1.2.1-17","label":"1.2.1 to 1.2.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.2.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 1.2.42-48","label":"1.2.42 to 1.2.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.2.42"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}