{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 1.26.18-30","citation":"Augustine, De Trinitate 1.26.18-30","ref":"1.26.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.26.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.26.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.26.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":181,"text":"sed ipsum dedisse ut haberet, genuissc est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei Filius ante incarnaiioncm et ante assumptam creaturam, unigenitus per. quem facta sunt omnia, aliud est, et aliud habet: sed hoc ipsum est, quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ila dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. v, 26). Neque enim j:un existenti et vitam non habenti dedit ut haberet vitam in semetipso, cum eo ipso quod est, vita sit 1. Hoc est ergo, dedit Filio vitam habere in semetipso, genuit Filium esse* incommutabilem vitam, quod est vita æterna. Cum ergo Verbum Dei sit Filius Dci, et Filius Dei sit verul Deu et vita æterna, sicut in Epistola sua dicit Joannes (I Joan. v, 20); etiain hic quid aliud agnoscimus, cum dicit Dominus, Verbum quod locutus sum, ipsum judicabit eum in novissimo die; et ipsum verbum, i'a. tris verbum esse dicit et mandatum Patris, ipsumque mandatum vitam æternam? Et scio, inquit, quia mandatum ejus Vita æterna est.","prev":{"citation":"De Trinitate 1.26.1-17","label":"1.26.1 to 1.26.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.26.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 1.27.1-24","label":"1.27.1 to 1.27.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}