{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 1.27.25-44","citation":"Augustine, De Trinitate 1.27.25-44","ref":"1.27.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"Quod aperte alio loco dicit, Credite1 in Deum, et in me credite (Joan. XIV, ): id est, Sicut creditis in Deum, sic et in me; quia ego et Pater unus Dens. Sicuti ergo hic, tanquam abstalit a se fidem hominum, et in Patrem transtulit, die cendo, iVon in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se utique non separavit: sic etiam quod ait, Non est meum dare, sed quibus paratum cst a Putre meo, puto clarere secundum quid utrumquc accipiendum sit. Tale est euim et illud, Ego non judicabo; cum ipse judicaturus sit vivos et mortuos (II Tim. IV, 1): sed quia non ex potestate humana, prop:erea recurrens ad dcitatem, sursum erigit corda hominum, propter quæ sublevanda descendit. CAPUT XIII. — 28. De eodem Christo diversa prædicantur, ob diversas naturas hypostaseos. Cur Pater dicitur non judicaturus, sed judicium dedisse Filio. Nisi tamen ipse idem esset Filius hominis propter formam servi quam accepit, qui est Filius Dei propter Dei formam in qua est; non diceret Paulus apostolus de principibus hujus sreculi: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor. II, 8). Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus gloriæ crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quu Deum hominem Taceret, et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et quid secundum quid dicatur, adjuvante Domino prudens,et diligens, et pius lector intelligit. Natu ecce diximus quia secundum id quod Deus est, glorificat suos, secundum hoc utique quod Dominus gloriae est; et tamen Dominus gloriæ crucifixus est, quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis (II Cur. xin, 4): sicut dicimus,quia secundum id quod Deus est judicat, hoc est ex potestate divina, non ex humana;","prev":{"citation":"De Trinitate 1.27.1-24","label":"1.27.1 to 1.27.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 1.27.45-63","label":"1.27.45 to 1.27.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.27.45"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}