{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 1.31.23-43","citation":"Augustine, De Trinitate 1.31.23-43","ref":"1.31.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.31.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.31.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.31.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":290,"text":"XXVI, 4): unus ergo Deus ipse est solus bonus, ob hoc I, quia nemo eum videt ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et Lætitiam veram..Secundum illam formam si me intelligis, bonus sum: si autem secundum bane solam, quid me interrogas de bono? si inter illos es2 qui videbunt in quem pupugerunt ( Zach. XII, 10); et ipsa visio malum cis erit, quia pœnalis crit. Ex ista sententia dixisse 1 Dominum Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus, his documentis quæ commemoravi probabile est, quia,.baio illa Dei qua contemplabimur incommutabilem atque Immanis oculis invisibilem Dci substan. tiam, quæ solis sanctis promittitur, quam dicit apostolus Paulus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); et de qua dicit apostolus Joannes, Similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est (I Joan. III, 2); el de qua dicitur, Unam petii a Domino, ut contempler delectationem Domini; ct de qua dicit ipse Dominus, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. xiv, 21); et propter quam solam fide corda mundamus, ut simus beuti mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8); et si qua alia de ista visione dicta sunt, quæ copiosissime sparsa per omnes Scripturas invenit quisquis ad cam quærendam oculum amoris intendit: sola cst summum bonum nostrum, cujus adipiscendi causa præcipimur agere quidquid recte agimus. Visio vero illa filii hominis quae prænuntiata est, cum congregabuntur ante eum omnes gentes, et dicent ei, Domine, quando te vidimus esurientem et sitientem? et cætera, nee bonum erit impiis qui mittentur in ignem æternum, nee summum bonum erit justis. Adhuc enim vocateos ad regnum, quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet, lle in ignem æternum; ita istis, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (Id.","prev":{"citation":"De Trinitate 1.31.1-22","label":"1.31.1 to 1.31.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.31.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 1.31.44-60","label":"1.31.44 to 1.31.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.31.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.31.44"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}