{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 1.6.52-70","citation":"Augustine, De Trinitate 1.6.52-70","ref":"1.6.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.6.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.6.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.6.52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":240,"text":"unde sunt illa: In principio crat Verbum, ei Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Manifestum est enim quod Verbum Dci, Fi. lium Dei unicum accipimus, de quo post dicit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, propter nativitatem incarnationis ejus, quæ facta est in tempore ei Virgine. In eo autem declarat, non tantum Deum esse, sed etiam ejusdem cum Patre substantiæ, quia cum dixisset, Et Deus erat Verbum: Hoc erat, inquit, in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 14, it 5). Nc* que enim dicit, omnia; nisi quæ facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est: si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiæ est. Omnis enim substantia quæ Deus non est, creatura est; et quæ creatura non est, Deus est. Et si non est Filius ejusdem substantiae cujus Pater; ergo facta substantia est: si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt: at omnia per ipsum facta sunt; unius igitur ejusdemque cum Patre substantiæ est. Et idco non tantum Deus, sed et verus Deus. Quod idem Joannes apertissime in Epistola sua dicit: Scimus quod Filius Dei venerit, et dederit nobis intellectum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, el vita æterna (I Joan. v, 20).","prev":{"citation":"De Trinitate 1.6.35-51","label":"1.6.35 to 1.6.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.6.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.6.35"},"next":{"citation":"De Trinitate 1.10","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/1.10"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}