{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.1-4-20","citation":"Augustine, De Trinitate 10.1-4-20","ref":"10.1-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":291,"text":"In hi, omnibus sententiis quisquis vidct mentis fiaturam ct esse substantiam, et non esse corpoream t id est, non minore sui parte minus occupare loci spatium, majusque majore; simul oportet videat eos qui opinantur esse corpoream, non ob hoc errare, qnod mens desit eorum notitiae, sed quod adjungunt ea sine quibus nullam possunt cogitare naturam. Sine phantasiis enim corporum quidquid jussi fuerint' cogitare, nihil omnino esse arbitrantur. Ideoque non sc, tanquam sibi dcsit, mens requirat. Quid enim tam cognitioni adest, quam id quod menti adest? aut quid tam menti adest, quam ipsa mens? Unde et ipsa quæ appellatur inventio, si verbi originem re. tractemus, quid aliud resonat, nisi quia invenire est in id venire quod quxrilur? Propterea, quæ quasi ultro in mentem veniunl, non usitate dicuntur invcuta, quamvis cognita dici possint; quia non in ea quærendo tendebamus, ut in ea veniremus, hoc est, ea inveniremus. Quapropter, sicut ea quæ oculis aut ullo alio corporis sensu requiruntur, ipsa mens quæl it ( ipsa cnim etiam sensum carnis intendit, tunc autcm invenit, cum in ca quæ rcquiruntur idern scnsus venit): sic alia quæ non corporeo sensu internuntio, sed per se ipsam nosse debet, cum in ca vcnit, invenit; ant in supcriore substantia, id est in Deo, aut in caeteris animae partibus, sicut de ipsis imaginibus corporum cum judicat; intus enim in aniina cas invenit per corpus impressas. CAPUT VIII. — 11. Quomodo se ipsam aMima inquirat. Error animæ de se ipsa unde. Ergo se ipsam quemadmodum quærat et inveniat, mirabilis quæstio est, quo tendat ut quærat, aut quo veniat ut inveniat. Quid enim tam in mente quam mens est? Sed quia in iis est quæ cum amore cogitat, sensibilibus autem, id est corporalibus, cum amore assuefacta cst, non valet sine imaginibus eorum esse in semetipsa.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.196","label":"Book 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.196"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.21-37","label":"10.21 to 10.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}