{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.1-5-14","citation":"Augustine, De Trinitate 10.1-5-14","ref":"10.1-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":277,"text":"Sed videndam cst quomodo non sit contrarium quod dicit Apostolus, non mulierem, sed virum esse imagincm Dei, huic quod scriptum est in Genesi, Fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum; masculum et feminam fecit eoa, et benedixit eos. Ad imaginem Dei quippe naturam ipsam humanam factam dicit, quae sexu utroque completur, nec ab intelligenda imagine Dei separat feminam. Dicto enim quod fecit Deus hominem ad imaginem Dei, Fecit eum, inquit, masculum et feminam: vcl certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per Apostolum audivimus virum esse imaginem Dei, unde caput velare prohibetur, mulierem autem non, et ideo ipsa hoc facere jubetur? nisi, credo, illud quod jam dixi1, cum de natura humanæ mentis agerem, mulierem cum viro suo esse imaginem Dei, ut uoa imago sit tota illa substantia: cum autem ad adjutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet, non est imago Dei; quod autem ad virum solum attinet, imago Dei est, tam plena atque integra, quam in unum conjuncta muliere. Sicut de natura humanae mentis diximus, quia et si tota contempletur veritatem, imago Dei est; et cum ex ea distribuitur aliquid, et quadam intentione derivatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit veritatem, imago Dei est; ex qua vero intenditur in agenda inferiora, non cst imago Dei. Et quoniam quantumcumque se cxtenderit in id quod aeternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei, et propterea non est cobibenda, ut se inde contineat ac temperet; ideo vir non debet velare caput. Quia vero illi rationali actioni quae in rebus corporalibus temporalibusque versatur, periculosa est nimia in inferiora progressio; debet habere potestatem super caput, quod indicat velamentum quo significatur esse cohibenda.","prev":{"citation":"De Trinitate 8.118-119","label":"8.118 to 8.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.118"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.15-27","label":"10.15 to 10.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}