{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.1-7-13","citation":"Augustine, De Trinitate 10.1-7-13","ref":"10.1-7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":287,"text":"Si enim recolamus ubi nostro intellectui cœperit in his libris Trinitas apparerc, octavus occurrit. Ibi quippe, ut potuimus, disputando erigere tentavituus mentis intentionem ad intelligendam illam pr:cstantissimam immutabilemque naturam, quod nostra mens non est. Quam tamen sic intuebamur, ut nec longe a nobis esset, et supra nos csset, non loco, sed ipsa sui venerabili mirabilique præstantia, ita utap'!d nos esse suo præsenti lumine videretur. In qua tamen nobis adhuc nulla Trinitas apparebat, quia non ad eam quaerendam in fulgore illo firmam mentis aciem tenebamus I: tantum quia nun erat aliqua moles, ubi credi oporteret magnitudinem duorum vel tnum plus esse quam umus, cernebamus utcumque. Sed ubi ventum est ad charitatem, quae in sancta Scr:ptura Deus dicta est ( I Joan, IV, 16), eluxit paululum Trinitas, id est, amans, et quod amatur, et amor. Sed quia lux ilia ineffabilis nostrum reverberabatobtumm, et ei nondum posse obtemperari nostræ mentis quodam modo convincebatur infirmitas,ad ipsius nostræ mentis, secundum quam factus est humo ad imaginem Dei (Gen. t, 27), velut familiariorem considerationem, reficiendæ laborantis intentionis causa, inter cœptum dispositumque renexnnus: et inde in creatura, qnod DOS sumus, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, conspicere intellecta possemus (Rom. I, 20), immorat! sumus a nono usque ad quartum dccimum Ii. brum. Et ecce jam quantum necesse fuerat, aut forte plus quam necesse fuerat, exercitata ill inferiuribus intelligentia, ad summam Trinitatem quae Deus est, conspiciendam nos erigere volumus, nec valetnus. Num enirn sicut certissimas videmus trinitates, sive quae forinsecus de rebus corporalibus fiunt, sive cum ca ipsa quae forinsecus sensa sunt cogitantur; sive cum illa quæ oriuntur in auitno, nec pertinent ad corporis sensus, sicut fides, sicut virtutes quæ sunt artes agendae vitæ, manifesta ratione cernuntur et scientia continentur;","prev":{"citation":"De Trinitate 8.41-42","label":"8.41 to 8.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.41"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.14-30","label":"10.14 to 10.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}