{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.119-135","citation":"Augustine, De Trinitate 10.119-135","ref":"10.119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.119.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":289,"text":"iv, 26). Exiit enim, non quomodo natus, sed quomodo datus; ei ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut Unigenitus, ncque factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. Quod cnim de Patre naum est, ad Patrem solum refertur cum dicitur Filius, et ideo Filius Patris, non et noster 1: quod autcm datum est, et ad eum qni dedit refertur, et ad ens quibus dedit; itaque Spiritus sanctus, non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam nosler dicitur qui accepimus: sicut dicilur, Domini salus qui dat salutem (Psal. tu, 9), eadem etiam nostra salus est qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est qui dedit, et no ter qui accepimus. Non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est: sed alio modo iste noster est, quo dicimus et, Panem nostrum da nobis (Matth. VI, 11). Quanquam et illum spiritum qui bominis dicitur, utique accepimus. Quid enim habes, inquit quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Sed aliud est quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Unde scriptum est et de Joanne, quod in spiritu et virtute Eliæ veniret (Luc, I, 17): dictus cst Eliae spiritus, scilicet Spiritus sanctus quem accepit Elias. Hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait ei Dominus, Tollam de spiritu tuo, et dabo eia (Num. XI, 17): hoc est, dabo illis de Spiritu sancto, quem jam libi dedi Si ergo et quod datur, principium babet cum a quo datur, quia non aliunde accepit iliud qnod ab ipso procedit; fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia: sed sicut Pater et Filius unus Deus, et ad creaturam relative unus creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium;","prev":{"citation":"De Trinitate 10.90-118","label":"10.90 to 10.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.90"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.136-158","label":"10.136 to 10.158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.136"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}