{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.159-173","citation":"Augustine, De Trinitate 10.159-173","ref":"10.159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.159.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":276,"text":"Sicut autem non potest esse servus qui non habct dominum, sic nee dominus qui non babet servum. Et quisquis exstilerit qui æternum quidem Deum solum dicat, tempora antem non esse æterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tempora tamen non in tempore esse coepisse ( non enim erat tempus antequam inciperent tempora, et ideo non in tempore accidit Den ut Doninus esset, quia ipsorum temporum Domninus erat, qum utique non in tempore esse cœperunt); quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cujus utique Dominus non erat antequam esset cui esset? Certe vel ut Dommus hominis esset, ex tempore accidit Deo: ei ut Omnis auferri videatur controversia, certe ut tuus Dominus esset, aut meus, qui modo esse cœpimus, ex tempore accidit Deo. Aut si et hoc propter obscuram quæstionem antiae videtur incertum, quid ut esset Dominus populi Israel? Quia etsi jam erat animæ natura, quain illc populus habehat, quod modonon quærimus; lamcn ille populus nondum erat, et quando esse cœpit apparet. Postremo ut Dominiis esset hujus arboris et hujus segetis, ex tempore accidit, quæ modo esse cœperunt. Quia etsi materies ipsa jam erat, aliud est tamen domiuum esse materiæ, aliud esso dominum jam factæ naturae. Alio enim tempore est eliam homo dominus ligui, et alio tempore dominus est arcæ, quamvis ex ipso ligno fabricatx, quod utique non erat, cum ligni dominus jam esel. Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dic! Deum, nisi quia ipsius natune nihil accidit quo niulctur, ut ea sint accidentia relativa, quæ cum aliqua mutatione rerum de quihus dicuntur, accidunt. Sicut amicus relative dicitur; ncque enim esse incipit, nisi cum amare cœperit: fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicaLur. Nummus autem cum di-.","prev":{"citation":"De Trinitate 10.136-158","label":"10.136 to 10.158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.136"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.174-186","label":"10.174 to 10.186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.174"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}