{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.19-36","citation":"Augustine, De Trinitate 10.19-36","ref":"10.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":282,"text":"III, 6). Non enim sine anirna vel sine mente: sed ita omnia caro, ac si diceretur, Omnis homo. Non ergo sic cat assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanetus, sicut assumpta est caro illa et humana illa forma ex virgine Maria. Ncque enim columbam beatificavit Spiritus, vel illum flatum, vel illum ignem, sibique et personae suae in unitatem habitumque conjunxit in æternum: aut vero mutabilis et convertibilis est natura Spiritus sancti, ut non baec ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter verteretur, sicut aqua in glaciem. Sed apparuerunt ista, sicut opportune apparere debuerunt, creatura ser. viente Creatori, et ad nutum ejus incommutabiliter in se ipso permanentis, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conversa. Proinde, quan. quam illa columba Spiritus dicta sit (Matth. III, 16), et de illo igne cum diceretur, Visæ sunt illis, inquit, lin. guæ divisæ velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et cceperunt linguis loqui, quemadmodum Spiritua dabat eia pronunliqre (Act. II, 3, 4), ut ostenderet per illum ignem Spiritum demonstratum, sicut per columbam: non tamen ita possumus dicere Spiritum sanctum et Deum et columbam 1, aut et Deum et ignem, sicut dicimus Filium et Deum et homincm: nec sicut dicimus Filium agnum Dei, non solum Joanne Baptista dicente, Ecce Agnus Dei (loan. I, 29); sed etiam Joanne evangelista vidente Agnum occisunl in Apocalypsi (Apoc. v, 6). Illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas, sed in spiritu per spirituales imagines corporum. Columbam vero illam et ignem oculis viderunt, quicumque viderunt. Quanquam de igne disceptari potest, utrum oculis, an spiritu visus sit, propter verba sic posita. Non enim ait, Viderunt linguas divisas velut ignem;","prev":{"citation":"De Trinitate 10.1-18","label":"10.1 to 10.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.37-61","label":"10.37 to 10.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.37"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}