{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.21-37","citation":"Augustine, De Trinitate 10.21-37","ref":"10.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":293,"text":"Hinc ei oboritur erroris dedccus, dum rerum sensarum imagincs secernere a se non potest, ut se solam videat. Cohæserunt enim mirabiliter glutino atnoris: et hæc csl ejus immundilia, quoniam dum 8e solam nititur cogitare, boc se putat esse sine quo se non potest cogilarc. Cum igitur ci præcipitur ut se ipsam cognoscat, non se tanquam sibi detracta sit quaerat; sed id quod sibi addidit detrahat. Interior est enim ipsa, non solum quam ista sensibilia quæ manifeste foris sunt, scd etiam quam imagines eorum quæ in parte quadam sunt animx, quam habent et bestiæ, quamvis intelligentia carcant, quae mentis cst propria. Cum ergo sit mens interior, quodam modo exit a semetipsa, cum in hæc quasi vestigia multarum intentionum cxserit amoris affectum. Quæ vestigia tanquam imprimuntur memoriæ, quando hæc quæ faris sunt corporalia sentiuntur, ut etiam curi absunt ista, præsto sint tamen imagines eorum cogitantibus. Cognoscat ergo semetipsam, nec quasi absentem se quærat, sed intentionem voluntatis qua per alia vagabatur # statuat in semetipsam I, et se cogitet. Ita videbit quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit: sed aliud secum amando cuin eo se confudit et concrevit quodam modo;:ique iia dum sicut unum diversa complectitur, unum putavit esse qure diversa sunt. ' CAPUT IX. — 12. Mens eo ipso te cognoscit, quo intelligit præceptum se cognoscendi. Non itaque velut absentem se quærat cernere, sed præsentem se curet discernere. Nec se quasi non norit cognoscat, scd ab eo quod I alterum novit dignoscat. Ipsum enim quod audit, Cognosce te ipsam, quomodo agere curabit, si nescit, aut quid sit, Cognosce; aut quid sit, Tc ipsam? Si autem utrumque novit, novit et se ipsam: quia non ita dicitur menti, Cognosce te ipsam, sicut dicitur, Cognosce Cherubim et Seraphim: de absentibus enim illis credimus, secundum quod coelestes quædam potestates esse 'prædicantur.","prev":{"citation":"De Trinitate 10.1-4-20","label":"10.1 to 10.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.1-4"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.38-58","label":"10.38 to 10.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.38"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}