{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.38-58","citation":"Augustine, De Trinitate 10.38-58","ref":"10.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":290,"text":"Neque sicut dicitur, Cognosce voluntatem illius hominis: quæ noLis nec ad sentiendum ullo modo, nec ad intelligendum præsto est, nisi corporalibus signis editis; et hoc ita, ut magis credamus, quam intelligamus. Neque ita ut dicitur homini, Vide facicm tuam: quod nisi in speculo fieri non potest. Nam et ipsa nostra facies absens ab aspectu nostro est, quia non ibi est quo ille dirigi potest. Sed cum dicitur menti, Cognosce te ipsam, eo ictu quo intelligit quod dictum est, Te ipsam, cognoscit se ipsam; nee ob aliud, quam eo quod sibi præsens est. Si antem quod dictum est non intelligit, non utique facit. Hoc igitur ei precipitur ut faciat, quod cum ipsum præceptum intelligit, facit. CAPUT X. — 13. Mens omnis tria de se ipsa certo scit, intelligere, esse, et vicere. Non ergo adjungat aliud ad id quod se ipsam cognoscit, cum audit ut se ipsam cognoscat. Certe enim novit sibi dici, sibi scilicet quæ est, et vivit, et intelligit. Set! cst ct cadaver, vivit et pecus: intelligit autem nec cadaver, nec pecus. Sic ergo se esse et vivere scit, quomodo est et vivit intelligentia. Cum ergo, verbi gratia, mens acrem se putat, acrem intelligere putat, se tamen intelligere scit: aerem autem se esse non scit, sed putat. Sccernat quod se putat, cernat quod scit: hoc ei remaneat, unde ne ilii quidem dubitaverunt, qui aliud atque aliud corpus esse mentem putaverunt. Neque enim omnis mens acrein se esse existimat, sed aliæ ignem, aliæ cerebrum, aliæque aliud corpus, et aliud aliae, sicut supra commemoravi: omnes tamen se intelligere noverunt, et esse et vivere; sed intelligere ad id quod intelligunt refcrunt, esse autem ct vivere ad se ipsas. Et nulli est dubium, nee quemquam intelligere qui non vivat, nee quemquam vivere qui non sit.","prev":{"citation":"De Trinitate 10.21-37","label":"10.21 to 10.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.21"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.59-67","label":"10.59 to 10.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.59"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}