{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.43-64","citation":"Augustine, De Trinitate 10.43-64","ref":"10.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"Trinitas autem Filius nullo modo dici potest. Spiritus vero sanctus secundum id quod scriptum est, Quoniam Deus spiritus esi (Joan. IV, 24), potest quidem universaliter dici, quia ct Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus. Itaque Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quoniam unus Deus, et utique Deus sanctus est, et Deus spiritus est, potest appellari Trinitas et Spiritus sanctus. Sed tamen ille Spiritus sanctus qui non Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, cum ei ad Patrem et ad Filium refertur, quia Spiritus sanctus ei Patris et Filii Spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparet autem cum dicitur donum Dei (Act. VIII, 20): donum enim est Patris et Filii, quia et a Patre procedit ( Joan. xv, x6 ), sicut Dominus dicit; et quod Apostolus ait, Qui Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). de ipso utique sancto Spiritu ait. Donum ergo donatoris, et donator doni, cum dicimus, relative utrumque ad invicem dicimus. Ergo Spiritus sanctus ineffabilis est quædam Patris Filiique communio; et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicilur, quod illi comntuniler: quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filtus sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donnm amborum Spiritus sanctus. Et haec Trinitas unus Deus, soluS, bonus, magnus, * æternus, omnipotens: ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, æternitas, omnipotentia. CAPUT XII. — 13. In relativis mutuis interdum desunt vocabula. Nec movere debet, quoniam diximus relative dici Spiritum sanctum, non ipsam Trinitatem, sed enm qui est in Trinitate, qnia Mon ei videtur vicissim respondere vocabulum ejus ad quem refertur.","prev":{"citation":"De Trinitate 10.24-42","label":"10.24 to 10.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.24"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.65-89","label":"10.65 to 10.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.65"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}