{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.53-67","citation":"Augustine, De Trinitate 10.53-67","ref":"10.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":301,"text":"20-23). Neque cnim tunc in hujuscemodi fetus ito producta sunt1, ut in cis quæ producta sunt vis iila consumpta sit: sed plerum'lue desunt congruæ temperamentorum occasiones. quibus erumpant, et species suas peragant. Ecce enim brevissimus surculus semen est; nam convenienter mandatus terræ arborem facit. Hujus autcm surculi subtilius semen aliquod ejusdem generis granum cst, et huc usque I nobis visibile. Jam vero hujus etiam garni semen quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conjicere possumus quia nisi talis aliqua vis esset in istis clementis, non plerumque nascerenlurex terra quæ ibi seminata non essent; nec animalia tam multa, nulla marium feminarumque commixtione præcedente, sive in terra, sive in aqua, quæ tamen crescuntetcoeundoalia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium enim seminum creator, ipse creator est omnium rerum: quoniam quascumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia, et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tanquam rcgulis sumuul. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista crcanda Dci virtus interius operetur: ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis, semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes clementorum latenter spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelcrandorum incrementorum præbent occasiones. Sed nec boni hoec, nisi quantum Deus jubet, nee mali hæc injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habet injustam; potestatem autem non nisi juste accipit3, sive ad iœnam suam, sive ad aliorum, vel pœnam malorum,vel laudem bonorum. i 4.Itaqueapostolus Paulusdiscernens interius Deum creantem atque formantem, ab operibus crealurx quæ admoventur extrinsecus, ct de agricultura similitudiucm assumens ait: Ego plantavi, Apollo rigavit;","prev":{"citation":"De Trinitate 10.35-52","label":"10.35 to 10.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.35"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.68-74","label":"10.68 to 10.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.68"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}