{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 10.66-86","citation":"Augustine, De Trinitate 10.66-86","ref":"10.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":276,"text":"Hoc et de memoria non inconvenienter dici potest. Quomodo est enim sapiens qui nihil meminit, vel sui non meminit? Proinde, quia sapientia Pater, sapientia Filius, sicut sui meminit I Pater. ita ct Filius: et sicut sui et Filii meminit Pater, memoria non Filii, sed sua; ita sui ct Patris meminit Filius, memoria non Patris, sed sua. Dilectio quoque ubi nulla est, quis ullam dicat esse sapientiam? Ex quo colligitur ita esse Patrem dilectionem suam, ut intelligentiam et memoriam suam. Ecce ergo tria ilia, id est, memoria, intelligentia, dilectio sive voluntas in ilia summa et immutabili essentia quod est Deus, non Pater ct Filius et Spiritus sanctus sunt, sed Pater solus. Et quia Filius quoque sapicntia est genita de sapientia, sicut nec Pater ei, nec Spiritus sanctus ei intelligit, sed ipse sibi; ita nec Pater ei meminit, nee Spiritus san. ctus ei diligit, sed ipse sibi: sua cnim est et ipse memoria, sua intelligentia, sua dilectio; sed ita se habere, de Patre illi est, de quo natus est. Spiritus etiam sanctus quia sapientia est procedens de sapientia, non Patrem habet memorium, ct Filium intelligemiam, et se dilectionem; neque enim sapientia esset, si alius ei meminisset, eique alius intelligeret, ac tantummodo sibi ipse diligeret: sed ipse habet haec tria, et ea sic habet, ut haec ipsa ipse sit. Ve. rumtamcn ut ita sit, inde illi est unde procedit. i5. Quis ergo hominum potest istam sapientiam qua novit Deus omnia, ita ut nee ea qua: dicuntur. praeterita, ibi prætereant, nec ea quae dicmtur futura, quasi desint exspectentur ut veniant, sed et prætcrita et futura cum praesentibus sint cuncta pracsen. tia; nec singula cogitentur, et ab aliis ad alia cogi.","prev":{"citation":"De Trinitate 10.52-65","label":"10.52 to 10.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.52"},"next":{"citation":"De Trinitate 10.87-102","label":"10.87 to 10.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.87"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}