{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 12","citation":"Augustine, De Trinitate 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":257,"text":"Hæc igitur omnia, quæ arte divina facta sunt, et unitatern quamdam in se ostendunt, et speciem, et ordinem. Quidquid enim uorum cst, et unum aliquid est, sicut sunt naturae corporum, et ingenia animarum; et aliqua specie formatur, sicut sunt figuræ vel qualitatcs corporum, ac doctrinae vel artes ammarum; et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel collocationes corporum, atque amores aut delectationes animarum. Oportet igitur ut Creatorem, per ea quae facta sunt, intellectum conspicientes (Rom. i, 20), Trinitatem intelligamus, cujus in creatura, quomodo dignum est, apparet vestigium. In illa enim Trinitate summa origo est rerum omnium, et perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio. Itaque illa tria, et ad se I invicem determinari videntur; et in se infinita sunt. Sed hic in rebus corporeis, non tantum est res una quantum tres simul, et plus aliquid sunt duae quam una res: cæterum in illa summa Trinitate tantum est una quanlum tres simul, nec plus aliquid sunt duae quam una. Et in se infinita sunt. Ita et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum et in aenigmate (I Cor. XIII, 12), gaudeat cognoscens Deum, et sicut Deum honoret, et gratias agat: qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum; non per cæcitatem ad calumniandum. Quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas. Nec confuse accipienduln est, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: nec diis multis, sed ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen (Rom. xi, 36).","prev":{"citation":"De Trinitate 9.63-72","label":"9.63 to 9.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.63"},"next":{"citation":"De Trinitate 2.1-3-17","label":"2.1 to 2.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.1-3"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}