{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 12.11-17","citation":"Augustine, De Trinitate 12.11-17","ref":"12.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":197,"text":"Sed ipsa qure utrumque copulat voluntas, rcquirit et aliud quod quasi vicinum est atque contiguurn recordanti. Tot igitur hujus generis trinitatcs, quot recordationes, quia nulla est earum ubi non hæc tria sint; illud quod in memoria reconditum est etiam antequam cogitetur, et illud quod fit in cogitalione cum cernitur, et voluntas utrumque conjungens, et ex utroque ac tertia se ipsa unum aliquid complens. An potius ita cognoscitur una qua'dam in boc genere trinitas, ut unum aliquid generaliter dicamus quidquid corporalium specierum in memoria latet, et rursus unum aliquid gcneralcm visionem animi talia recordantis atquc cogitantis, quorum duorum copulationi tertia conjungitur copulalrix voluntas, ut sit hoc totum unum quiddam ex quibusdam tribus? CAPUT VIII.— Varia cogitandi ratio Sed quoniam non potest acics animi simul omnia quæ memoria tenet, uno aspectu conlucri, alternant vicissim cedendo ac succedendo trinitates cogitationum, atque ita fit ista innumerabiliter numerosissima trinitas: nec tamen infinita, si numerus in memoria rcconditarum rerum non excedatur. Ex quo enim carpit unusquisquc scIire corpora quolibet corporis sensu, etiam si posset adjungere quorum oblitus eSI, certus ac determinatus profecto numerus foret, quamvis innumerabilis. Dicimus enim innumerabilia, non solum infinita, sed etiam quoe ita finita sunt, ut facultatem numerantis excellant.","prev":{"citation":"De Trinitate 12.1-2-10","label":"12.1 to 12.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.1-2"},"next":{"citation":"De Trinitate 13","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}